Jeremiæ 31:36
Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. + 31.36 Si defecerint, etc. Si cœli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Isræl potest esse perpetuum? Cœli autem peribunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 72:5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. 1
Isaiah 54:9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. + 54.9 Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.
Jeremiah 33:24[Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
Amos 9:8[Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terræ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.