The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 31 › Jeremiæ 31:37

Jeremiæ 31:37

Hæc dicit Dominus: Si mensurari potuerint cæli sursum, et investigari fundamenta terræ deorsum, et ego abjiciam universum semen Israël, propter omnia quæ fecerunt, dicit Dominus. + 31.37 Si mensurari. Quasi dicat: Quomodo rerum, etc., usque ad nec aliquando cessabit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus saith the LORD; If heaven above can be measured, and the foundations of the earth searched out beneath, I will also cast off all the seed of Israel for all that they have done, saith the LORD.

In Context

36Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. + 31.36 Si defecerint, etc. Si cœli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Isræl potest esse perpetuum? Cœli autem peribunt.

38Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. + 31.38 Ecce dies. Qui mille annorum regnum, etc., usque ad, ibi autem Ananehel per men litteram.

Read all of Jeremiæ 31

Cross References

Job 38:18Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia:

Proverbs 30:4Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? + 30.4 Quis ascendit in cœlum. Filius Dei post resurrectionem, et nostræ resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. Quis continuit. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. Quis suscitavit omnes. Et nunc omnia, quæ per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium sæcularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. Si nosti: tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostræ fidei mysteria stultitiam vocas.

Isaiah 54:9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. + 54.9 Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.

Jeremiah 33:22Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.]

Jeremiah 46:28Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.]

Romans 11:26et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. + 11.26 Impietatem. Id est infidelitatem, vel legalis observantiæ cultum. Cultus enim Judæorum ab adventu Christi cognito est impietas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 31:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 31:36Jeremiæ 31Jeremiæ 31:38 →