The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 31 › Jeremiæ 31:4

Jeremiæ 31:4

Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Again I will build thee, and thou shalt be built, O virgin of Israel: thou shalt again be adorned with thy tabrets, and shalt go forth in the dances of them that make merry.

In Context

3Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans. + 31.3 Longe Dominus apparuit. Quia offenderat Dominum Isræl, etc., usque ad non merito salvatus est.

5Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt. + 31.5 Plantabunt, etc. ID. Qui post captivitatem Isræl ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria et vindemiate Deut. 28..

Read all of Jeremiæ 31

Cross References

Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.

1 Samuel 18:6Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.

Psalms 149:3Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. + 149.3 In choro. ID. Quia nulla dispersio, sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus. 1

Isaiah 14:1[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. + 14.1 Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.

Jeremiah 1:10ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 31:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 31:3Jeremiæ 31Jeremiæ 31:5 →