Jeremiæ 31:5
Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt. + 31.5 Plantabunt, etc. ID. Qui post captivitatem Isræl ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria et vindemiate Deut. 28..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 20:6Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.
1 Samuel 21:5Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. + 21.5 Via. ID. In Hebræo, etc., usque ad et periculo vitæ urgente non vesceretur eis.
Isaiah 62:8Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti. + 62.8 Juravit per Filium scilicet, qui Dei virtus est et Dei sapientia. In dextera. In Filio. Unde: Omnia in sapientia fecisti Psal. 103., qui et brachium et fortitudo Patris: Unde, Omnia per ipsum facta sunt Joan. 1.. Si dedero triticum tuum. Triticum Judæorum et vinum sæpe dedi inimicis eorum, sicut in libro Judicum legitur Judic. 6.: quod in tempore messis Madianitæ irruebant et eorum fruges colligebant. Et quando captivi ducti sunt, Samaritani qui eorum messes comederent, substituti sunt. Sed in hoc loco intelligit cibum Ecclesiæ, virtutes, et bona opera, corpus Christi et sanguinem. Id est laudes, opera, quæ cum idolis impenderas, dæmones comedebant. Sed post adventum Filii Dominus delectatus est in eis. Triticum ergo et vinum, cibus scilicet Judæorum corpus Christi et sanguinem significabant. Unde, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus Joan. 6.. Hoc hodie non sumitur ab hæreticis, paganis, Judæis, inimicis Ecclesiæ.
Isaiah 65:21Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. + 65.21 Domos. HIER. Virtutes pro quibus in cœlestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti ædificant domos, sed non habitant in eis.
Amos 9:14Et convertam captivitatem populi mei Israël; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.
Micah 4:4Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.