The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 31 › Jeremiæ 31:7

Jeremiæ 31:7

Quia hæc dicit Dominus: Exsultate in lætitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël. + 31.7 Reliquias Isræl. Quæ secundum electionem salvantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thus saith the LORD; Sing with gladness for Jacob, and shout among the chief of the nations: publish ye, praise ye, and say, O LORD, save thy people, the remnant of Israel.

In Context

6Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.

8Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. + 31.8 Ecce ego adducam, etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariæ, quibus præcipitur: Personate, canite III Reg. 18., etc. Claudus. ID. Qualibus per Eliam dicitur: Usquequo claudicatis utroque pede? Sed in Christo postea cucurrerunt; et, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. In fletu venient et in, etc. ID. Judæi hoc putant esse completum, etc., usque ad hæc fuisse completa possunt probare.

Read all of Jeremiæ 31

Cross References

Deuteronomy 32:43Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.] + 32.43 Quia sanguinem. In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur.

Psalms 28:9Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. 1

Psalms 98:1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. + 98.1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum? 1

Psalms 117:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 117.1 Alleluia. CASS. Quintus psalmus de primo adventu, multis figuris decoratus, habet versus unifines, quosdam unius principii, quosdam intercalares et hujusmodi ornatus. Fidelis populus peccato solutus, etc., usque ad Benedictus qui. 1

Psalms 138:4et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. + 138.4 Et omnes vias meas: antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si nollem laborare, hoc fateor. Quia non est dolus in lingua mea: jam in tua gratia justificati. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 31:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 31:6Jeremiæ 31Jeremiæ 31:8 →