Jeremiæ 32:1
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. + 32.1 Verbum quod, etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:11Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem:
Jeremiah 27:1In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens: + 27.1 In principio regni, etc. HIERON. Multi putant hoc sequentis esse principium; sed superiori est jungendum, ut quidquid dictum refertur vel factum, in principio regni Joachim credamus fuisse.
Jeremiah 39:1Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.
Jeremiah 52:29in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas: