Jeremiæ 32:10
Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:
Cross References
Deuteronomy 32:34Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?
Ruth 4:9At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi; + 4.9 Testes. Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus jam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi Dei fecundavit omnia possidens, quæ priores et posteriores habuerunt sancti.
Job 14:17Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. + 14.17 Signasti quasi in sacculo, etc. Ibid. In occulto, etc., usque ad curat quia hic per flagella funditus relaxat.
Isaiah 8:1Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. + 8.1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi. HIER. Primum propheta prædicit Achaz futura, etc., usque ad unde rursum partus virginalis describitur. Velociter spolia. ID. Hoc nomen pueri, quasi diceret: Ne patiaris ultra diabolum regnare; et non angelos, non Prophetas mitte, sed ipse descende.
Isaiah 44:5Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur.] + 44.5 Iste dicet. Credentium varietatem describit. Et in nomine Isræl assimilabitur. Ut recipiant legem, et prophetas, et Spiritus sancti gratias quæ Isræli promissæ sunt.
Jeremiah 32:25Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæorum?] + 32.25 Et tu dicis. Non reprehendit, sed interrogat, etc., usque ad et agrum emat quem non possideat.