Jeremiæ 32:12
et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:
Cross References
Jeremiah 36:4Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri: + 36.4 Vocavit ergo. Prompta obedientia prophetæ concordat, etc., usque ad qui soluti et liberi verbum Dei proximis expendere negligunt?
Jeremiah 36:26Et præcepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiæ filio Ezriel, et Selemiæ filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus. + 36.26 Abscondit autem, etc. Contra quem frustra nititur humana præsumptio. Custodit enim Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
Jeremiah 43:3Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.
Jeremiah 51:59Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiæ.