Jeremiæ 32:15
hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista. + 32.15 Adhuc possidebuntur domus et agri. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:
Cross References
Jeremiah 31:5Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt. + 31.5 Plantabunt, etc. ID. Qui post captivitatem Isræl ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria et vindemiate Deut. 28..
Jeremiah 31:24et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolæ et minantes greges.
Jeremiah 32:37Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter: + 32.37 Ecce ego congregabo. Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur. Et reducam eos ad locum istum, et habitare. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.
Jeremiah 33:12Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum. + 33.12 Accubantium gregum. Greges Ecclesiæ, scilicet de gentibus congregatæ, etc., usque ad multi sunt qui ad fidem Christi et ovium suarum numerum pertinent.
Zechariah 3:10In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.]