The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 32 › Jeremiæ 32:20

Jeremiæ 32:20

Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc. + 32.20 Qui posuisti signa. De generali transit ad speciale, et quod proprie præstiterit Isræl, brevi sermone percurrit. Et portenta, etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc, etc., usque ad Et notandum quod Isræl ab omnibus separat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which hast set signs and wonders in the land of Egypt, even unto this day, and in Israel, and among other men; and hast made thee a name, as at this day;

In Context

19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. + 32.19 Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.

21Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno: + 32.21 Et eduxisti populum tuum. Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat.

Read all of Jeremiæ 32

Cross References

Exodus 7:3Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,

Exodus 10:2et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.

Deuteronomy 6:22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,

Deuteronomy 11:3signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et universæ terræ ejus,

1 Chronicles 17:21Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat?

Nehemiah 9:11Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 32:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 32:19Jeremiæ 32Jeremiæ 32:21 →