The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 32 › Jeremiæ 32:23

Jeremiæ 32:23

Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala hæc. + 32.23 Et ingressi sunt. ID. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Et non obedierunt. Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: Quæcunque præceperit Dominus faciemus; non enim in responsione, sed in opere præmium est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they came in, and possessed it; but they obeyed not thy voice, neither walked in thy law; they have done nothing of all that thou commandedst them to do: therefore thou hast caused all this evil to come upon them:

In Context

22et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle.

24Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldæorum qui præliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. + 32.24 Ecce munitiones exstructæ. Decimus annus Sedeciæ erat, et civitas obsessa, ut supra dictum est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Ecce munitiones. Ne capiatur. Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos. Et quæcunque locutus es. Ex creaturis prædicat Creatorem, etc., usque ad Hæc autem universa præmittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinæ sententiæ: Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum.

Read all of Jeremiæ 32

Cross References

Leviticus 26:14Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, + 26.14 Quod si. ISICH. Obedientium bona præcedenti capitulo expressit: quæ autem sint prævaricatorum mala, præsenti capitulo ostendit, quorum quædam ad litteram Judæi passi sunt: omnia vero secundum spiritum.

Joshua 21:43Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.

Judges 2:11Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.

Ezra 9:7a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.

Nehemiah 9:22Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.

Nehemiah 9:26Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 32:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 32:22Jeremiæ 32Jeremiæ 32:24 →