Jeremiæ 32:24
Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldæorum qui præliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. + 32.24 Ecce munitiones exstructæ. Decimus annus Sedeciæ erat, et civitas obsessa, ut supra dictum est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Ecce munitiones. Ne capiatur. Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos. Et quæcunque locutus es. Ex creaturis prædicat Creatorem, etc., usque ad Hæc autem universa præmittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinæ sententiæ: Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:26testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus, + 4.26 Testes invoco hodie cœlum, etc. per id quod continet id quod continetur significat.
Deuteronomy 32:24Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. + 32.24 Aves morsu, Quæ juxta viam commedere sementem. Dentes bestiarum, etc. Trahunt bestiæ et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram, quando quod prius blandiendo carnalibus persuaserunt ut seducerent, furiose a peccatoribus expetunt ut crucient.
2 Samuel 20:15Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros.
Jeremiah 14:12Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.]
Jeremiah 16:4Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 16.4 Mortibus ægrotationum. ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles I Cor. 11., etc.
Jeremiah 24:10Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.]