Jeremiæ 32:31
Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 21:4Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum.
2 Kings 22:16Hæc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis quæ legit rex Juda:
2 Kings 23:27Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël: et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi.
Jeremiah 5:9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
Jeremiah 23:14Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. + 23.14 Et in prophetis. Quomodo prophetæ Samariæ, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic hæretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Isræl, qui prius cernebat Deum, loquuntur in dæmonibus.
Jeremiah 27:10quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.