Jeremiæ 32:36
Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 57:17Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. + 57.17 Abscondi a te, etc., scilicet auxilium meum, ut amplius desideres dicens: Ostende faciem tuam, et salvi erimus Psal. 79.. Abiit. ID. Quod quidam intelligens ait: Tota die contristatus ingrediebar Psal. 37..
Jeremiah 32:3Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam: + 32.3 Clauserat enim eum. Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia. Quare vaticinaris. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam pœnarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas.
Jeremiah 32:28Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam. + 32.28 Ecce ego tradam civitatem. Quia mihi est curæ omnia regere, universa disponere, singulis reddere juxta vias suas. Civitatem istam. Primum vallata exercitu Chaldæorum, absente Nabuchodonosor, capta est; et Sedecias in Rablatha regi traditus est.
Hosea 2:14Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
Ephesians 2:3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: + 2.3 Et eramus natura, etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ.