The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 32 › Jeremiæ 32:37

Jeremiæ 32:37

Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter: + 32.37 Ecce ego congregabo. Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur. Et reducam eos ad locum istum, et habitare. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, I will gather them out of all countries, whither I have driven them in mine anger, and in my fury, and in great wrath; and I will bring them again unto this place, and I will cause them to dwell safely:

In Context

36Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste:

38et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. + 32.38 Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus læta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensæ et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.

Read all of Jeremiæ 32

Cross References

Jeremiah 12:14Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. + 12.14 Vicinos. HIER. Ad litteram, Idumæos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Hæreticos qui Christiani dicuntur, et magis terræ sanctæ fiunt affines quam habitatores.

Jeremiah 23:3Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.

Jeremiah 23:8sed: Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua.]

Jeremiah 29:14Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci. + 29.14 Et reverti. Ut certius sciatis quod hunc reditum tanquam propinquum sperare non debeatis, sed domos ædificare, pomeria plantare, filios generare, et tempus exspectare promissum.

Jeremiah 31:10Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quæ procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 32:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 32:36Jeremiæ 32Jeremiæ 32:38 →