Jeremiæ 32:7
Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas. + 32.7 Ecce Hanameel, filius. Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium. Eme tibi agrum. Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiæ defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextræ sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:
Cross References
Leviticus 25:23Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis: + 25.23 Terra quoque. AUG., Quæst. 90 in Lev. Alii codices habent, etc., usque ad quisquis habet, uti debet.
Leviticus 25:25Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. + 25.25 Si attenuatus. ISICH. Quæ sit nostra substantia, etc., usque ad docet quomodo restituat. Potest redimere. ISICH. Secundum illud, etc., usque ad ut quodammodo communis sit.
Leviticus 25:49et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, + 25.49 Patruus, etc. ID.. Patrueles sunt, qui nos in fide genuerunt, fratres eorum consimiles prædicatores, filii fratrum discipuli consimilium. Consanguineus. ID. Qui remotior patruo vel patrueli, sed propinquior affini. Qui enim suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem abnegavit I Tim. 5.. Affinis. ID. In cognatione fidei incarnationis Christi, qui de carne ejus et ossibus sumus. Sin autem. ID. Pro libertate nostra et gloria Spiritus sanctus agit, et quemcunque servum peccati virtutibus redimi præcipit. Et ipse. ID. Qui pauper factus est in peccato, cum prius virtute et doctrina dives esset, recte seipsum liberat dum exhortando, consulendo ad virtutem revocat.
Joshua 21:18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor.
1 Kings 14:5Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat: hæc et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat,
Jeremiah 11:21Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: