Jeremiæ 33:1
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens: + 33.1 Et factum est. Prædicit quod sicut peccatoribus vindicta, etc., usque ad donec a Romanis per totum orbem dispersi sint.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2[Hæc dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus: Dominus nomen ejus:
Cross References
Jeremiah 32:2Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda. + 32.2 In atrio carceris. ID. Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer.
2 Timothy 2:9in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. + 2.9 Quasi male operans. Hic contumeliam notat quæ ei ingerebatur. Sed verbum Dei non est alligatum. Quasi dicat: Licet ergo sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum: qui et sermone præsentes, et litteris absentes docere non cesso.