The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 33 › Jeremiæ 33:11

Jeremiæ 33:11

vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The voice of joy, and the voice of gladness, the voice of the bridegroom, and the voice of the bride, the voice of them that shall say, Praise the LORD of hosts: for the LORD is good; for his mercy endureth for ever: and of them that shall bring the sacrifice of praise into the house of the LORD. For I will cause to return the captivity of the land, as at the first, saith the LORD.

In Context

10Hæc dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quæ desolatæ sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore, + 33.10 Adhuc audietur in loco isto, etc. Ne desperent Judæi propter minas et captivitates futuras, restaurationis bona promittit, ut locus, qui desertus fuerat propter scelera habitatorum, propter correctionem et emendationem habitetur.

12Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum. + 33.12 Accubantium gregum. Greges Ecclesiæ, scilicet de gentibus congregatæ, etc., usque ad multi sunt qui ad fidem Christi et ovium suarum numerum pertinent.

Read all of Jeremiæ 33

Cross References

1 Chronicles 16:8[Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.

2 Chronicles 5:13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, + 5.13 Igitur cunctis. RAB. Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt.

2 Chronicles 20:21Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus.

Ezra 3:11Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. + 3.11 Et concinebant in hymnis. In organis, scilicet quæ ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcæ principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem I Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.

Nehemiah 8:12Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret lætitiam magnam: quia intellexerant verba quæ docuerat eos.

Psalms 85:7In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me. + 85.7 Tribulationis. AUG., CASS. Cum enixius clamatur, etc., usque ad quia non est similis tui in diis, Domine. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 33:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 33:10Jeremiæ 33Jeremiæ 33:12 →