Jeremiæ 33:5
venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 31:18Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.
Isaiah 64:7Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.
Jeremiah 21:4Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. + 21.4 Ecce ego, etc. Quasi diceret. ID. Frustra repugnare vultis, et arma bellica præparatis, quorum in media urbe usum tantum habebitis, ut armati esse videamini. Non enim habuerunt hostes quos vincerent, sed tantum quos caperent.
Jeremiah 32:5et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis? + 32.5 Visitem eum. Temperavit sententiam, ut ad bonam et malam partem possit referri, visitatio enim et consolationem, et supplicium significat.
Ezekiel 39:23Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.