Jeremiæ 34:1
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: + 34.1 Verbum quod factum, etc. RAB. Licet rex nequissimus, etc., usque ad finem capitis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:12fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini.
Jeremiah 21:2Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.
Jeremiah 32:1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. + 32.1 Verbum quod, etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Jeremiah 34:7Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant, contra Lachis et contra Azecha: hæ enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitæ.
Jeremiah 52:4Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu. + 52.4 Factum est autem. Novenarius minor denario imperfectionem legis significat, etc., usque ad tenebris peccatorum vallati fugiunt, et videntes lupum venientem oves dimittunt.
Daniel 4:1Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo: