Jeremiæ 34:5
sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et: Væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda: Hæc dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio,
6Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Jerusalem.
Cross References
1 Samuel 31:12surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan: veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi:
2 Chronicles 16:14Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia. + 16.14 Aromatibus, etc
2 Chronicles 34:28Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat.
Lamentations 4:20Res Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.
Daniel 2:46Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.