Jeremiæ 35:4
et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:1Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. + 33.1 Hæc est benedictio. Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in cœlum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Isræl in Deuteronomio quod est secunda lex benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscæ legis mysteria reserantur, et veri Isrælitæ benedictionem, per Moysen hominem Dei prædictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, cœlestium donorum veritas aperitur. Prævidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi præteritam explicans, voce primitivæ Ecclesiæ lætabundus exsultat, dicens: Dominus de Sina venit, etc. AUG., quæst. 36. Alia littera, etc., usque ad unde: Lætamini, gentes, cum populo ejus. Quia cæcitas contigit ex parte in Isræl, donec plenitudo, etc. Rom. 11. Moyses homo. Moyses significat legem, quæ ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, prædixit Ecclesiam in Christo benedicendam.
1 Samuel 2:27Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis? + 2.27 Patris tui, etc. Aaron, scilicet. Quis enim alius fuit in Ægyptiaca servitute, qui post liberationem electus sit in sacerdotem? Quicunque enim ex ejus genere est, cum videt sacerdotium Christianorum pollere per mundum, sibi autem esse subtractum, dolore et mœrore tabescit.
1 Kings 12:22Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens:
1 Kings 13:26Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei.
1 Kings 17:24Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
2 Kings 1:9Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas. + 1.9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros. RAB. Quinquagenarius, confessio pœnitentiæ est, qua declaratur remissio peccatorum. Judæi ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem pœnitentiæ, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, pœnitentiæ sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.