Jeremiæ 36:1
Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 24:1In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum. + 24.1 RAB. Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc., usque ad et adjutorium a Deo imploret. RAB. Hunc refert Josephus a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Jerusalem projectum et insepultum, de quo prædictum fuerat: Sepultura asini sepelietur Jer. 22.. Regnavitque Joachim, etc. ID. Nomen Joachim aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliacim: aliter cum filius significatur, qui et Jechonias, nam cum patrem signat per k et m scribitur: cum vero filium per ch et n scribitur.
Jeremiah 25:1Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), + 25.1 Verbum. HIER. Hæc priora sunt præterita visione, etc., usque ad quod non observat carmen lyricum. Anno quarto. Quarto anno regis Joachim, etc., usque ad Joachim autem interfectus est undecimo anno regni sui.
Jeremiah 45:1Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens: + 45.1 Verbum quod locutus est Jeremias, etc. Rudis adhuc in tolerantia passionum quas exsperturus erat Baruch, expavit captivitatis calamitatem quæ tempore Joachim filii Josiæ regis Juda imminebat, unde conqueritur dolorem additum dolori suo, cui responsum est a Domino quia superflue quærat sibi pacem, cum totus populus laboret sub fasce tribulationum. Significat autem eos qui in pressura tribulationum vel persecutionum, quibus in præsenti Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, quærentes consolationem, quæ in futuro promittitur. Unde: Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16..