Jeremiæ 36:25
Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:22Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
Proverbs 21:29Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam. + 21.29 Vir impius. Judas, etc., usque ad quod negando deliquit.
Jeremiah 26:22Et misit rex Joakim viros in Ægyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Ægyptum, + 26.22 Et misit rex. Quæritur quomodo Joachim rex, etc., usque ad et hanc prophetiam factam esse cum cœpisset regnare.
Matthew 27:4dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. + 27.4 Peccavi tradens, etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos. Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris, tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur.
Acts 5:34Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri, + 5.34 Gamaliel. Hic erat discipulus apostolorum, ut putatur, remanens apud Judæos consilio Apostolorum, ut pessima destrueret consilia, et furorem eorum mitigaret.