Jeremiæ 36:32
Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Jeremiæ omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 34:1Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.
Leviticus 26:21Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:
Leviticus 26:28et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:
Jeremiah 36:18Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento. + 36.18 Ex ore suo loquebatur, etc. Significat quod apostoli et prophetæ nullam necessitatem tractandi vel penuriam loquendi patiebantur; sed prompte et facile omnia proferebant.
Daniel 3:19Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
Revelation 22:18Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus: si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. + 22.18 Contestor enim, etc. Postquam commendationem posuit per se, per angelum, per Christum, per Trinitatem, per fideles; qui quosdam sciebat esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis aliquid adderent vel demerent, supponit excommunicationem.