Jeremiæ 36:4
Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri: + 36.4 Vocavit ergo. Prompta obedientia prophetæ concordat, etc., usque ad qui soluti et liberi verbum Dei proximis expendere negligunt?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5et præcepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.
Cross References
Isaiah 30:8Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. + 30.8 Nunc ergo. ID. Dominus ad Jeremiam, vel ad Isaiam secundum Hebræos, etc., usque ad quia bene feci eis, bene docui, et ipsi spreverunt.
Jeremiah 32:12et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.
Jeremiah 36:18Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento. + 36.18 Ex ore suo loquebatur, etc. Significat quod apostoli et prophetæ nullam necessitatem tractandi vel penuriam loquendi patiebantur; sed prompte et facile omnia proferebant.
Jeremiah 36:23Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribæ, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula. + 36.23 Et projecit in ignem. Stupenda indurati cordis nequitia, etc., usque ad ne crederent et pœniterent.
Jeremiah 36:28Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda.
Jeremiah 43:3Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.