Jeremiæ 37:19
Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:36Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.] + 32.36 Judicabit. Discernendo a malis, secundum illud: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Videbit quod infirmata sit manus. Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos Eccle. 9..
Jeremiah 2:28Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda. + 2.28 Secundum numerum. Vel eosdem, vel diversos, singulæ civitates colebant deos, ut nec in impietate viderentur habere consensum; sed pugnans contra se superstitio, errorem sequeretur diversum.
Jeremiah 8:11Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax ! cum non esset pax. + 8.11 Et sanabant contritionem. ID. Quasi dicat: Boni medici aliena vulnera verbis sanare cupiebant, etc., usque ad et ignominiam eorum qui decipiunt dicentes, pax, pax, etc.
Jeremiah 23:17Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum.
Jeremiah 28:1Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens: + 28.1 Et factum est. HIER. Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Jechonia fuerant translati. In domo Domini. In qua fiducialiter loquitur, quia prospera populo pollicetur; et mendacia libenter audiuntur, præcipue quæ optata promittunt.
Jeremiah 29:31Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, + 29.31 Hæc dicit. Semeias vere Nehelamites, etc., usque ad contra quos subditur, Ecce ego visitabo.