Jeremiæ 38:1
Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiæ, et Phassur filius Melchiæ, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 9:12Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
Nehemiah 7:9filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:
Jeremiah 21:1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens: + 21.1 Verbum quod, etc. Quando misit. HIER. Notandum quod in prophetis, etc., usque ad de quibus dicitur in sequentibus. Phassur filium, etc. Supra pontifex Phassur sive Phascor qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer: hic autem Phassur filius est Melchiæ, non est enim idem.
Jeremiah 37:3Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. + 37.3 Ora pro. Nequaquam pro se orare postulavit, quia divinis mandatis obtemperare noluit: Qui enim avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.
Acts 4:1Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, + 4.1 Sacerdotes et magistratus, etc. Hi doctores et judices populi esse videbantur. Sadducæi. Hi negabant resurrectionem: et ideo in doctrina apostolorum qui annuntiabant resurrectionem, dolebant.
Acts 5:28dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. + 5.28 Præcipiendo etc. In Græco: Nonne præcipiendo præcepimus vobis? Nam sic loqui, magis convenit interroganti. Replestis Jerusalem. Principem civitatum, in qua etiam nos conversamur. In hoc ignoranter laudant apostolos, qui nec territi minis cessant prædicare. Super nos sanguinem. RAB. Patet per antiphrasim dictum esse: Sanguis ejus super nos. Temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti. ID. Interrogant, solet enim in verbis esse dubietas, cum in corde firma teneatur sententia.