The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 38 › Jeremiæ 38:14

Jeremiæ 38:14

Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Zedekiah the king sent, and took Jeremiah the prophet unto him into the third entry that is in the house of the LORD: and the king said unto Jeremiah, I will ask thee a thing; hide nothing from me.

In Context

13et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.

15Dixit autem Jeremias ad Sedeciam: Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies.

Read all of Jeremiæ 38

Cross References

1 Samuel 3:17Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi. + 3.17 Hæc. Proverbium erat apud Hebræos. Et est sensus: Si absconderis mihi malum quod locutus est tibi Dominus de me, veniat super caput tuum.

1 Kings 10:5et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.

2 Kings 16:18Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum. + 16.18 Musach quoque. RAB. Est ædificium positum in vestibulo templi, ubi reges quando sabbato ad templum ibant, eleemosynam mittebant; et ita Musach sabbati gazophylacium est regum, sicut corbana sacerdotum. Musach quoque, etc. RAB. Non ideo convertit in templum Domini, quod in eo cultui Dei serviret, sed ut cum templo profanaretur, studens placere regi Assyriorum magis quam Deo, ut cum illuc veniret illud videns concupisceret et auferret sicut alia multa Achaz sibi tribuente. quo inveniret gratiam illius.

Jeremiah 21:1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens: + 21.1 Verbum quod, etc. Quando misit. HIER. Notandum quod in prophetis, etc., usque ad de quibus dicitur in sequentibus. Phassur filium, etc. Supra pontifex Phassur sive Phascor qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer: hic autem Phassur filius est Melchiæ, non est enim idem.

Jeremiah 42:2dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 38:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 38:13Jeremiæ 38Jeremiæ 38:15 →