Jeremiæ 38:17
Et dixit Jeremias ad Sedeciam: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas hæc non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua. + 38.17 Si profectus exieris, etc. Propheta, prævidens civitatem esse tradendam in manus Chaldæorum, consilium dedit regi ut se traderet in manus regis Babylonis, ut sic furibundum ejus animum mitigaret, et leviorem sententiam susciperet; sed mens indurata corrigi non poterat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 17:24Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo.
Job 23:13Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. + 23.13 Ipse enim solus est. Principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est, qui omnia agit, in quibus est ipse timendus, non quæ patimur. De cujus immutabilitate subdit: Et nemo avertere. Quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Et anima ejus. Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur.
Psalms 80:14Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, 1
Jeremiah 21:8Et ad populum hunc dices: Hæc dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. + 21.8 Et ad populum. Nuntiis regis, qui venerant, etc., usque ad dicens: Maledicta dies in qua natus sum. Ecce ego do coram vobis. Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic exponunt: Melius est se tradere sæcularibus disciplinis, maxime philosophicis, quam in Ecclesia illa permanere; in qua fames sit sermonis Dei, et omnis populus hæreticorum gladio et doctrinæ penuria, et peste hæretica moriatur.
Jeremiah 21:10Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
Jeremiah 27:17Nolite ergo audire eos: sed servite regi Babylonis, ut vivatis: quare datur hæc civitas in solitudinem? + 27.17 Ut vivatis. Nota Dei clementiam, etc., usque ad In quo ostenditur posse retineri Deum precibus sanctorum.