Jeremiæ 38:19
Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam: Sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 9:54Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
1 Samuel 15:24Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.
Job 31:34si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. + 31.34 Si expavi ad multitudinem. Nihil mundi cupere magna est securitas, ut immutabili hærens, omnibus infra turbatis non turbetur in mente, etsi extra quandoque, carnis infirmitate. Et despectio. Boni nec despecti sua aperiunt, etc., usque ad tanquam per oris ostium egrediuntur, unde: Et non magis tacui. Bene præmittit, tacui, quia qui impatiens tacere nescit, a domo conscientiæ exit. Hoc mystice de Christo, qui multos persequentes non timuit, et despicientes, qui et tacuit, nec egressus potentia vindicavit.
Isaiah 45:9[Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? + 45.9 Væ qui contradicit: quasi diceret: Credite quæ prædico, Christum scilicet venturum, quia, Væ qui contradicit factori suo Psal. 35.; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.
Isaiah 57:11Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
Jeremiah 38:22ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsæ dicent: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in cœno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. + 38.22 Ecce. Significat quod fluxa cogitatio, etc., usque ad et animam igne comburet inexstinguibili.