Jeremiæ 38:22
ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsæ dicent: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in cœno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. + 38.22 Ecce. Significat quod fluxa cogitatio, etc., usque ad et animam igne comburet inexstinguibili.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus:
Cross References
Psalms 41:9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ. + 41.9 In die. Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio. Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me. 1
Jeremiah 6:12Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus: + 6.12 Extendam. HIER. Septuaginta: Elevabo: utrumque autem percutientis habitus est; unde: Et adhuc manus extenta sive, excelsa Isa. 5..
Jeremiah 27:14Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis: + 27.14 Non servietis. Melius est sponte servire, et amicum Deum habere, et gentilem terram colere, quam necessitate captivum servire. Verba prophetæ. Notandum in Scripturis sanctis pseudoprophetas vocari prophetas.
Jeremiah 38:4Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.
Jeremiah 41:10Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiæ, Godoliæ filio Ahicam: et cepit eos Ismahel filius Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon.