The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 4 › Jeremiæ 4:1

Jeremiæ 4:1

[Si reverteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere: si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. + 4.1 Si reverteris. HIER. Septuaginta: Si conversus fuerit Isræl, ait Dominus, ad me convertatur. Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede. Si abstuleris. Patet, quia quando movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei Psal. 72.. Non ex imbecillitate naturæ hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If thou wilt return, O Israel, saith the LORD, return unto me: and if thou wilt put away thine abominations out of my sight, then shalt thou not remove.

In Context

2Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. + 4.2 Et jurabis, vivit, etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. Novate. ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus ærumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem præcipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. ID. Monet et prædicit, ne facere compellatur quæ in Ninivitis probamus, quibus est prædicta sententia, ut imminentem furorem declinarent pœnitentia.

Read all of Jeremiæ 4

Cross References

Genesis 35:2Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

Joshua 24:14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.

1 Samuel 7:3Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.

2 Kings 23:24Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.

2 Chronicles 33:8Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et cæremonias atque judicia, per manum Moysi.

Isaiah 31:6Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël. + 31.6 Convertimini. In prophetia, nec temporis, nec historiæ ordinem servat, etc., usque ad sic toto affectu mentis redirent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Jeremiæ 4Jeremiæ 4:2 →