Jeremiæ 4:10
Et dixi: [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?] + 4.10 Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus. Quia supra dixit, in tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, etc., et nunc dicit, peribit cor regis, etc., turbatur propheta, et in se putat Deum mentitum, nec intelligit illud longe post, hoc in proximo futurum tempore.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:14Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
Isaiah 30:10qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.
Isaiah 63:17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ. + 63.17 Quare errare. Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic præsens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quæ est de corpore Domini.
Jeremiah 4:18Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. + 4.18 Viæ tuæ. HIER. Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines quondam civitatis Dei?
Jeremiah 6:14Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax. + 6.14 Et curabant contritionem. ID. Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiæ præparantes.
Jeremiah 14:13Et dixi: [A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.] + 14.13 Prophetæ dicunt eis, etc. Audiant hæc magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suæ avaritiæ; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.