The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 4 › Jeremiæ 4:14

Jeremiæ 4:14

Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O Jerusalem, wash thine heart from wickedness, that thou mayest be saved. How long shall thy vain thoughts lodge within thee?

In Context

13Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus. + 4.13 Ecce quasi, etc. Ventura cernit ut præsentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati sævissimæ comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Væ nobis quoniam vastati sumus. Credens illi sententiæ. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Væ nobis, quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Væ nobis.

15Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim. + 4.15 Vox enim annuntiantis. Juxta situm Judææ loquitur. Tribus enim Dan juxta Libanum montem et urbem quæ nunc Paneas dicitur, aquilonem respicit, unde venturus Nabuchodonosor. De monte. Post tribum enim Dan succedit terra Ephraim per quam venitur in Jerusalem. Allegorice. HIER. Venit judicium Domini in terram Domino delinquentem cum omni ubertate supplicii.

Read all of Jeremiæ 4

Cross References

Proverbs 1:22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? + 1.22 Usquequo. Jam Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. Parvuli. RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quæ filius ipse veniens perfectis sensu contulit?

Isaiah 55:7Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Jeremiah 18:11Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. + 18.11 Ecce ego. HIER. Implet parabolam quam et aspectu docuit et sermone.

Matthew 12:33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. + 12.33 Aut facite. Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. Aut facite, etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi.

Matthew 23:26Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. + 23.26 Calicis. Per similitudinem, non quod in calice et paropside sit eorum superstitio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 4:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 4:13Jeremiæ 4Jeremiæ 4:15 →