Jeremiæ 4:18
Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. + 4.18 Viæ tuæ. HIER. Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines quondam civitatis Dei?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 5:22Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. + 5.22 Iniquitates, etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt.
Jeremiah 2:17Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam?
Jeremiah 5:19Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. + 5.19 Quod si dixeritis. ID. Tropologice. Potest hoc super hæreticis accipi, etc., usque ad habitate, imo servite his quorum deos colitis.
Jeremiah 14:16Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum.
Lamentations 3:15He Replevit me amaritudinibus; inebriavit me absinthio.