Jeremiæ 4:19
Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 10:9Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
2 Kings 4:19ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam.
Psalms 16:2De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. + 16.2 De vultu tuo. CASS. Id est, secundum ea quæ in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. Judicium. Quo sui judicatus videatur prodisse. De vultu tuo, non de dispositione Judæorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, judicium, quo discernit omnia. 1
Psalms 103:1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, + 103.1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. 1
Psalms 146:1Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. + 146.1 Alleluia. AUG. Hic item ait de laude Dei, ubi propheta monet laudare colligentem Isræl. Laudate Dominum. CAS. Primo ostendit quos colligat, et quomodo. Secundo, post prædicta, quasi adhuc hærentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare Deum, scilicet si fuerint humiles, ibi, Præcinite 1