Jeremiæ 4:20
Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea; subito pelles meæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 33:5Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
Leviticus 26:21Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:
Leviticus 26:28et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:
Numbers 16:45Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, + 16.45 Recedite. ID. Jubentur ergo Moyses et Aaron, etc., usque ad sunt enim mortui qui in ignem æternum mittuntur, vivi autem qui mittuntur ad regnum.
Psalms 72:19Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 1
Isaiah 33:20Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: + 33.20 Tabernaculum quod. ID. Tabernaculum quod habuerunt Judæi per eremum, etc., usque ad Ecclesia autem immobilis fundata est supra firmam petram.