Jeremiæ 40:1
Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. + 40.1 Sermo qui factus est, etc. Quæritur quomodo hic sermo Domini, etc., usque ad juxta sermonem Domini liberatus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 7:17Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. + 7.17 Ædificavit etiam ibi, etc. Lex præcepit, non ædificari altare, nisi ubi Dominus elegisset; sed ne immolarent diis construxit altare, in quo non reprehenditur.
Psalms 68:6Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. + 68.6 Deus, tu scis. CAS. Quia pro aliis solvit, precatur, exspectantes antiquos, et quærentes alios, scilicet, modernos, in se non frustrari, cum tanta tam æquanimiter ferat. Insipientiam. AUG. Ex membris. Vel, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, tu scisti quare fieret irrisio, scilicet, talis et mors CAS. Insipientiam. Quod mei ignari Dei, hi sunt qui commutantur in sapientes et justos. 1
Jeremiah 31:15Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. + 31.15 Vox in. ID. Quidam Judæorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebræos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel plorans. Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos.
Jeremiah 39:11Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens:
Acts 12:6Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. + 12.6 Milites, vinctus, etc. RAB. Quatuor difficultates cumulant custodiam: milites, catenæ carcer, custodes.
Acts 28:20Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.