Jeremiæ 41:15
Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But Ishmael the son of Nethaniah escaped from Johanan with eight men, and went to the Ammonites.
In Context
Cross References
1 Kings 20:20et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis. + 20.20 Fugit quoque. RAB. Id est, diabolus princeps iniquorum, quorum oculi sublimes sunt. Syria enim sublimis in equo suæ superbiæ confidens cum equitibus scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiæ, ab exercitu Christi superatus in fugam vertitur, et rex Isræl percutit equos et currus, etc., quia rex regum nequitias spirituales obruit humani generis delendo peccata. ID. Diabolus licet a sanctis sæpius vincatur, tamen iterum instaurat prælium contra eos, et dum uno modo vincitur, alio statim vincere conatur ID. Maligni spiritus si in spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima præcipitent, quo facilius vincant. Si viderint cœlestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt. Si prosperitate concessa Deo gratiæ agentur, student ut per adversa frangantur. Sed sicut Syri, ita dæmones ubi se superare confidebant, ibi superati sunt.
Job 21:30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Ecclesiastes 8:11Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Acts 28:4Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.