Jeremiæ 42:11
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.
Cross References
Deuteronomy 20:4quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.
Joshua 1:9Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
2 Chronicles 32:7Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quæ est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Isaiah 43:5Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. + 43.5 Ab Oriente. Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus.