Jeremiæ 42:4
Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.
Cross References
Exodus 8:29At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
1 Samuel 12:23Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
2 Chronicles 18:13Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
Jeremiah 23:28Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. + 23.28 Quid paleis? Pulchre doctrina hæreticorum paleis comparatur, quæ medullam non habent, nec refectionem præbent.
Acts 20:20quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,
Romans 10:1Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. + 10.1 Et obsecratio. Voluntas enim, ut ad vera credenda moveatur non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus sibi opituletur, unde: Nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo Joan. 4..