Jeremiæ 43:12
et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni.
Cross References
2 Samuel 5:21Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David et viri ejus.
Job 40:10Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
Isaiah 21:9Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. + 21.9 Ecce iste venit vir. Quod sequitur, se vidisse significat, venire, scilicet Salvatorem super bigam sedentem, et duobus animalibus, id est, asino et camelo, unum currum jungentem. Cecidit, cecidit. Cyro et Dario Babylonem vastantibus, etiam idola sunt confracta, templo Beli subverso et igne concremato.
Isaiah 49:18Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa; + 49.18 Omnes isti congregati. Judæi ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiæ. Ornamento. Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsæ ambitio, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44..