Jeremiæ 44:1
Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judæos qui habitabant in terra Ægypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:14et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Jeremiah 2:16Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. + 2.16 Usque ad verticem. Secundum illud: A planta pedis usque ad verticem, etc., usque ad qui puritatem Ecclesiæ sua polluunt turpitudine.
Jeremiah 42:15propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiæ Juda: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,
Jeremiah 43:7et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.
Jeremiah 46:14[Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt. + 46.14 Annuntiate Ægypto. Quasi dicat: Vos qui audistis vaticinium meum, nuntiate Pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli.