The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 44 › Jeremiæ 44:14

Jeremiæ 44:14

et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Judæorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Ægypti, et revertantur in terram Juda, ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi: non revertentur, nisi qui fugerint.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So that none of the remnant of Judah, which are gone into the land of Egypt to sojourn there, shall escape or remain, that they should return into the land of Judah, to the which they have a desire to return to dwell there: for none shall return but such as shall escape.

In Context

13Et visitabo super habitatores terræ Ægypti sicut visitavi super Jerusalem, in gladio, et fame, et peste:

15Responderunt autem Jeremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Phatures, dicentes: + 44.15 Responderunt autem Jeremiæ, etc. Stulta responsio. Confitentur eum loqui in nomine Domini, et non acquiescunt, sed sequuntur pravitatis suæ consilium. Mystice. Omnes hæretici in Ægypto hujus mundi. Id est, in tenebris erroris constituti, sacrificia non Deo vero, sed dæmonibus offerunt, cum figmenta et prava dogmata ad decipiendos homines et fidem subvertendam scribunt. Ideo venient super eos mala, et erunt in desolationem et in stuporem.

Read all of Jeremiæ 44

Cross References

Isaiah 4:2[In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.

Isaiah 30:1[Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; + 30.1 Væ, filii desertores, dicit Dominus. ID. Post prophetiam contra Ariel et cætera, etc., usque ad fugerunt in Ægyptum: et hoc est: væ, filii desertores.

Jeremiah 42:17Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.

Jeremiah 44:26Ideo audite verbum Domini, omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judæi, dicentis: Vivit Dominus Deus, in omni terra Ægypti. + 44.26 Vivit Dominus, etc. Contradicit propheta ex sermone Domini ne nomen ejus vocetur ore Judæorum in terra Ægypti, quoniam qui contra Dei præceptum illuc pertransierant, protectionem Domini ibidem habere non debebant. Mystice autem non vocatur nomen Domini ore hæreticorum in terra Ægypti: quia nec sermo eorum nec oratio, dum in errore sunt, accepta est Deo. Non enim est pulchra laus in ore peccatoris Eccl. 15.. Qui ergo in errore perseveraverint, peribunt gladio districti judicii. Qui autem, relicto errore, de Ægypto in terram Juda redierint pœnitentes: et deinceps catholicam fidem tenentes salvabuntur.

Jeremiah 44:28Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci: et scient omnes reliquiæ Juda, ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus an illorum.

Matthew 23:33Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? + 23.33 Quomodo fugietis. HIER. Sepulcra sanctorum ædificando, an potius corda a malitia mundando. Liberabunt vos sancti, quorum sepulcra ornatis? Non certe. Sancti non sunt amici inimicis Dei: frustra sanctos honorant, qui sanctitatem spernunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 44:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 44:13Jeremiæ 44Jeremiæ 44:15 →