The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 44 › Jeremiæ 44:16

Jeremiæ 44:16

Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As for the word that thou hast spoken unto us in the name of the LORD, we will not hearken unto thee.

In Context

15Responderunt autem Jeremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Phatures, dicentes: + 44.15 Responderunt autem Jeremiæ, etc. Stulta responsio. Confitentur eum loqui in nomine Domini, et non acquiescunt, sed sequuntur pravitatis suæ consilium. Mystice. Omnes hæretici in Ægypto hujus mundi. Id est, in tenebris erroris constituti, sacrificia non Deo vero, sed dæmonibus offerunt, cum figmenta et prava dogmata ad decipiendos homines et fidem subvertendam scribunt. Ideo venient super eos mala, et erunt in desolationem et in stuporem.

17sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.

Read all of Jeremiæ 44

Cross References

Exodus 5:2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..

Job 15:25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. + 15.25 Tetendit, etc. Ibid. Contra Deum manus tendere, etc., usque ad modo a multis agitur singulis.

Psalms 2:3Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. + 2.3 Dirumpamus. AMB. Vel convenerunt, dicentes: Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt. AUG. Et si aliter posset dici apertius illis convenit qui nolunt jugum Christi sibi imponi. Vincula. Promissiones vitæ æternæ, et comminationes gehennæ, per quæ volunt nos sibi subjugare. Projiciamus. Destructis rationibus, dominium ipsius a nobis excutiamus. Ibid. Jugum, id est, legem: sed qui habitat in cœlis. 1

Isaiah 3:9Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! + 3.9 Agnitio. Agnoscent propter peccata sua hoc contigisse, vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt. Væ animæ eorum. ID. LXX: Væ animæ eorum, quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis Sap. 1.. ID. Caveamus ergo ne simus exactores in populo; ne juxta impium Porphyrium matronæ et mulieres sint noster senatus, quæ dominentur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicet feminarum.

Jeremiah 8:6Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. + 8.6 Nemo quod bonum, etc. ID. Omne g enus hominum pronum est ad malum Gen. 8.. In tempore Salvatoris, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum Psal. 13.. Unde ipse: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus Ibid. 11.. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere?

Jeremiah 11:8Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 44:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 44:15Jeremiæ 44Jeremiæ 44:17 →