Jeremiæ 44:4
Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Nehemiah 9:34Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quæ testificatus es in eis.
Jeremiah 7:17Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem? + 7.17 Nonne vides. Ne putemus crudelem Deum: qui nec rogari patiatur, causam reddit quare non audiat, Nonne vides?
Jeremiah 7:25a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens:
Jeremiah 25:3A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis. + 25.3 A tertio decimo anno. A tredecimo anno regni Josiæ, etc., usque ad nisi assidue Domini admonitione revocetur.
Jeremiah 29:19eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus. + 29.19 De nocte. ID. Non cessavi monere, ut vos imitarentur qui in transmigratione securo otio fruimini, donec compleantur promissa Dei.