Jeremiæ 44:6
Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 6:11Et dixi: [Usquequo, Domine?] Et dixit: [Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Isaiah 51:20Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
Jeremiah 7:20Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ: et succendetur, et non extinguetur. + 7.20 Conflatur. HIER. Quasi dicat: Quod diu facere nolui, vestrorum peccatorum multitudine facere compellor super viros et super jumenta. Cum irascitur Deus, etiam homines, et quæ sunt hominis, similem severitatem sentiunt.
Jeremiah 8:3Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]
Jeremiah 21:12domus David. Hæc dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. + 21.12 Judicate mane. HIER. In hoc loco clementia Dei demonstratur, etc., usque ad vitio suo accideret eis, non duritia comminantis.
Jeremiah 36:7si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc.