The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 45 › Jeremiæ 45:1

Jeremiæ 45:1

Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens: + 45.1 Verbum quod locutus est Jeremias, etc. Rudis adhuc in tolerantia passionum quas exsperturus erat Baruch, expavit captivitatis calamitatem quæ tempore Joachim filii Josiæ regis Juda imminebat, unde conqueritur dolorem additum dolori suo, cui responsum est a Domino quia superflue quærat sibi pacem, cum totus populus laboret sub fasce tribulationum. Significat autem eos qui in pressura tribulationum vel persecutionum, quibus in præsenti Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, quærentes consolationem, quæ in futuro promittitur. Unde: Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The word that Jeremiah the prophet spake unto Baruch the son of Neriah, when he had written these words in a book at the mouth of Jeremiah, in the fourth year of Jehoiakim the son of Josiah king of Judah, saying,

In Context

2Hæc dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch:

Read all of Jeremiæ 45

Cross References

Jeremiah 25:1Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), + 25.1 Verbum. HIER. Hæc priora sunt præterita visione, etc., usque ad quod non observat carmen lyricum. Anno quarto. Quarto anno regis Joachim, etc., usque ad Joachim autem interfectus est undecimo anno regni sui.

Jeremiah 32:12et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.

Jeremiah 36:1Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens:

Jeremiah 36:4Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri: + 36.4 Vocavit ergo. Prompta obedientia prophetæ concordat, etc., usque ad qui soluti et liberi verbum Dei proximis expendere negligunt?

Jeremiah 36:14Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi, dicentes: Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua, et venit ad eos:

Jeremiah 36:32Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Jeremiæ omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 45:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Jeremiæ 45Jeremiæ 45:2 →