Jeremiæ 46:10
Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 24:7Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.
Isaiah 13:6Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Isaiah 34:6Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. + 34.6 In Bosra. ID. In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita, vel ex Deo; mundus enim voluntate Domini firmatur; unde: Ipse super maria fundavit eum: et: Ego confirmavi columnas ejus. Bosram et Edom, Hebræorum magistri, Romam volunt intelligi, et omnia de ipsa dici quæ sequenti continentur capitulo.
Isaiah 63:4Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meæ venit.
Jeremiah 46:6Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
Jeremiah 51:6Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. + 51.6 Fugite de medio, etc. Post plagas Babylonis, ad Judæos historice, ad fideles mystice exhortationem convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanæ confusionis. ORIG. Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.